라틴어 문장 검색

virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
Magnificavi opera mea, hedificavi mihi domos, plantavi vineas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:1)
animarum autem clarificatur gratia splendore virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:16)
et exinde uterque exercitus de ambobus ripis ad propria reversi sunt, magnificantes Deum de tanta victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:13)
Corpora beatissimorum Christi martyrum Marcellini et Petri de Roma sublata et Octobrio mense in Franciam translata et ibi multis signis atque virtutibus clarificata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 328:1)
At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)
syrupi clarificantur cum albuminibus ovorum, ut crassiores partes adhaerescant, et postea separari possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:12)
At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:29)
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
(불가타 성경, 집회서, 43장35)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장10)
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel".
(불가타 성경, 말라키서, 1장5)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장63)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION