라틴어 문장 검색

M. Valerius Laevinus - ei quoque enim prorogatum imperium est - classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 351:3)
nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus, ante conscendere coactos, continuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 350:2)
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:2)
Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 478:1)
et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 336:1)
Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 472:2)
forte postero die quam Subota classis tenuit quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 344:1)
nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat, neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 499:2)
hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 292:1)
Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)
[postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:2)
Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 80:6)
Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:3)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION