라틴어 문장 검색

) Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 112:1)
in ipso conatu rerum circumegit se annus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:3)
anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 308:1)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possint - Meduacus amnis erat - :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:1)
qui vixdum ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope exspiravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 131:2)
non virtus solum consulis sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:2)
circumacto tertio anno Punici belli Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 399:2)
sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:1)
nobis autem in apparatu ipso ac tantum incohantibus res annus circumagitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 101:1)
Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 106:1)
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:1)
per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 560:1)
extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, olbiensem primo, dein, postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu apparuit, circumacta inde ad alterum insulae latus, Caralitanum agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 89:1)
sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 459:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION