라틴어 문장 검색

Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
totiens subsellia tantum sternuntur, iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena, ast illis quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi nec res atteritur longo sufflamine litis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI14)
Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:2)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Equiti superbo, nobili, locupleti Cecidit repente magna de sinu clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV2)
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV3)
modo limina ponit, Nunc foribus claves aptat emitque seras, Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVI2)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Ussit amatorem balteus iste Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCVII Idem2)
armatumque auro circumspicit oriona bene 'armatum auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5171)
hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4962)
nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4963)

SEARCH

MENU NAVIGATION