라틴어 문장 검색

ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque coacervata alia erant accepto hominum praedam omnem amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 194:1)
tumulus est in unum ossibus quae passim strata erant coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 97:1)
Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 349:1)
postero die captives praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:3)
eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 491:2)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말27)
flamma quievit pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2261)
Et illam primam inmutabilem naturam unius eiusdemque substantiae vocant, hanc vero alterius, scilicet quod a prima illa inmutabili discedens prima sit altera, quod nimirum ad unitatem pertinet et ad dualitatem, qui numerus primus ab uno discedens alter factus est. Et quoniam cuncti secundum unitatis speciem naturamque inpares numeri formati sunt, quique ex his coacervatis tetragoni fiunt, duplici modo eiusdem substantiae participes esse dicuntur, quod vel ab aequalitate formantur tetragoni, vel coacervatis in unum numeris inparibus procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION