라틴어 문장 검색

Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:5)
Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:1)
nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
(카이사르, 내란기, 1권 7:10)
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 6장2)
ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장6)
Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장5)
Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 18장1)
faveat tantum Tritonia coeptis, inceptum peragetur opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:232)
magni subeunt iam taedia coepti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:178)
accipiat patris exemplum tribuatque nepoti filius et coeptis ne desit fascibus heres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:170)
"equidem, faveant modo numina coeptis, haec effecta dabo, nec me fratrique tibique dissimilem populi commissaque regna videbunt.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:204)
at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti et iuga diffusis nudari coepta pruinis, partibus Italiae tuta sub pace relictis utraque castra movens Phoebi properabat ad ortus, Gallica discretis Eoaque robora turmis amplexus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:52)
peragat pugnas an fortia coepta deserat?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:110)
Omnibus exclusus coeptis consedit in uno colle tremens;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:100)
Etenim mortalibus ex quo tellus coepta coli, numquam sincera bonorum sors ulli concessa viro.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION