라틴어 문장 검색

His datum est in mandatis ut cum turmis aliquot equitum, et peditum cohortibus, et tormentorum firmo apparatu collem circumirent ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent, omnesque collis fimbrias et declivia obsisterent praeter ea quae versus Londinum patebant, ut ferae istae tanquam indagine clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:4)
Ac primo cohortes aliquot a ponte Detfordiensi retro re recipere compulit, licet fortissime et acerrime pugnasserit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:4)
Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:3)
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti, Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:5)
Dignus es et fortis caput huius habere cohortis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:12)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 13a Epistulae autem hoc exemplar fuit: " Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장28)
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장23)
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장22)
Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 6:5)
Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit.
(카이사르, 아프리카 전기 10:3)
Itaque sine mora navibus eis in portum receptis et advectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus.
(카이사르, 아프리카 전기 11:3)
Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit.
(카이사르, 아프리카 전기 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION