라틴어 문장 검색

inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:2)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Vel perdere nomen Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:38)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa Gestatus biiugis Regulus esset equis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII3)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
nam in hoc ipso loco sequitur 'suscipiunt famulae conlapsaque membra'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3904)
conlapsam aspiciunt non induxit occidentem se, sed ostendit occisam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6641)
haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6112)
ita multo sanguine profuso in laetitia et in victoria est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:4)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)
sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt - nolo in eos gravius quicquam ne ominis quidem causa dicere, unum hoc dico:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 1:4)
quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION