라틴어 문장 검색

ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 1:1)
id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 5:2)
non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita qua re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere videmur, ut quorum praeceptis sumus eruditi apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 3:1)
orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 3:3)
Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules servos insanos esse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:4)
qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장4)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:1)
At ille non intellectam vocem conlaudat et esto tam pia semper ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:6)
Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:3)
cuncta conlaudent eum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae10)
Collaudavit filium:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 321)
Mysis nunc opus est tua Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 313)
an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 848)
postquam eis mores ostendi tuos, Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas, Impetravi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8169)

SEARCH

MENU NAVIGATION