라틴어 문장 검색

Rex collectis exercitibus suis Saxoniam ingressus est, filium suum Pippinum regem Italiae in Pannonias cum exercitu misso.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 118:1)
Thrasco vero dux Abodritorum, postquam filium suum postulanti Godofrido obsidem dederat, collecta popularium manu et auxilio a Saxonibus accepto vicinos suos Wilzos adgressus agros eorum ferro et igni vastat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:7)
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 234:1)
Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
Et confluebat ad eos multitudo magna gentis huius, tam divitum quam etiam ceterorum, diversa munera deferentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:5)
nam et pro amplitudine ciuitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 18:2)
"Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:54)
"iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:12)
"confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:42)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:3)
nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:2)
At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes:
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:1)
tum ecce confluunt undique turbae sacratorum ritu vetusto variis quisque me muneribus honorantes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:4)
fiat pro me collecta mutua.
(ARCHIPOETA, I168)

SEARCH

MENU NAVIGATION