-
Erant enim custodes et insidiae diffusae per mare, ne quidquam gentiles navigio suis civitatibus inferrent unde civitates, necessariis opibus abundantes et confisae factae, rebelles superbirent, et foedere neglecto, quod cum duce pepigerant, exaltatae resisterent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:6)
-
Baldewinus, his nimis et tam saevo rumore imperterritus, omnia in Christi nomine se tolerare profitetur, et nunquam pro tot nationum millibus in unum collectis iter suum in Jerusalem velle differre, sed usque ad sanguinem et mortem cum illis dimicare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:4)
-
Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:2)
-
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
-
Eodem tempore, quo bellum hoc mense Septembri [0605C] actum est, et cruenta victoria a rege Baldewino habita, anno regni ejus primo, gens Longobardorum incomputabilis de regno Italiae, post captionem Antiochiae et Jerusalem, audita insigni Christianorum victoria, e diversis regionibus Italiae collecta, per regnum Hungariae prospero itinere transeuntes, profecti sunt usque in regnum Bulgarorum, volentes conchristianis fratribus auxilio augeri et prodesse.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 2:1)
-
Et ideo abhinc diebus singulis per moenia diffusi, urbem defensabant ab assultibus Sarracenorum, qui huc in superbia victoriae suae per turmas ad lacessendos cives Christianos assidue conveniebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:6)
-
Vix hi tres sermonem et consilium cum rege expleverant, et ecce vespere facto, de Sur quae est Tyrus, et a Tripla quae est Tripolis, civitatibus de regno Babyloniae, duodecim galeidae descenderunt cum multis armatis militibus, et cum [0635A] quadam ingente nave quingentos viros pugnatores continente, qui eadem tota nocte civitatem introeuntes per moenia et urbem diffusi sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:4)
-
Qui ejus verba consolatoria intelligentes, et eum virum esse grandis fiduciae et audaciae, per muros et moenia diffusi universi urbis cives et milites, hostes excipiebant ac procul repellebant, seras quoque et portas omni solertia munire non differebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:4)
-
His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:11)
-
Nec mora, per montana diffusi ad persequendos et investigandos hostes, solum [0656A] Arnolfum mortuum ac sine capite jacentem repererunt, Arabes nequaquam persentire potuerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:14)
-
Hoc enim dissidio in momento sic coetus Christianorum disturbati ac diffusi, communem inierunt [0661A] fugam contra Japhet, quemadmodum apes a facie turbinis a volare et dispergi solent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:5)
-
Qui illico septingentis collectis equitibus, mille vero peditibus ad ipsam civitatem profectus, minime intromissus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:4)
-
quas Pisani et Genuenses et omnis [0682A] exercitus intrantes, moenia et turres munientes usquequaque diffusi sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:4)
-
Sed audita eorum reconciliatione, fugam inierunt per devia et montana diffusi, plurimis tamen de comitatu suo attritis, armentis et cibariis non parum retentis et abductis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:2)
-
[0686D] Vix rex et Tankradus sub festinatione scilicet, diei et noctis horis continuis ad flumen Euphratem pervenerant, et ecce Turci, collectis undique viribus et copiis, velociter eos insecuti sunt ut eos in terga caederent, et sagittis in impetu et solita vociferatione expugnarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:1)