라틴어 문장 검색

Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni functus est tum, cum praetor esset collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:1)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:3)
Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:4)
multa in nostro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 82:2)
Itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 43:2)
retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegii auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 103:10)
Quo antiquissumos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 108:2)
itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegi amissa plane et deserta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 43:2)
retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegi auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 103:10)
quo antiquissimos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegi vetus habemus omnem avem tripudium facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 108:2)
neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:4)
lege enim collegi sui non tenebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 8:3)
ante diem iii Idus Sextilis cognovi, quom Brundisi essem, litteris Quinti mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis centuriatis esse perlatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 8:7)
et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION