라틴어 문장 검색

Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:3)
Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput uelandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 1:1)
caputque super haec uelandum et sublimius habendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:4)
Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue eam in cole reperientur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:1)
praecipueque id ulcus multa calida aqua fouendum est, uelandumque neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:3)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:1)
Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:4)
Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:1)
atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:3)
Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 1:1)
atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:4)
24, 8 Al si laxius intestinum dolere consuevit quod colum nominant, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).103)
- Verba quod colum nominant suspecta videntur Targae;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).104)

SEARCH

MENU NAVIGATION