라틴어 문장 검색

itaque moram fieri comitiis non placere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 86:2)
comitia suae sortis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 56:1)
consulibus ambobus Italia provincia decreta est ita ut inter se compararent sortirenturve uter comitiis eius anni praeesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 217:1)
Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 241:2)
veris principio huius, dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 445:1)
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 673:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
. . . Periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 210:2)
C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION