라틴어 문장 검색

desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint plebei parvae funeris exsequiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b4)
per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:2)
ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 357:1)
contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 617:1)
Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 626:3)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:1)
circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 390:1)
fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:1)
nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 568:2)
praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 592:2)
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 626:1)
cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:2)
ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 656:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION