라틴어 문장 검색

Philosophus haec omnia considerans inducitur in admirationem huius primi principii et in amorem eius, quia nos amamus illud a quo nobis bona proveniunt, et maxime id amamus a quo nobis maxima bona proveniunt.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:7)
Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:4)
Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 41:1)
Hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
(카이사르, 내란기, 1권 74:10)
Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장6)
Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus dicturi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장8)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)
Vereor tamen ne hisce conatibus admirationis, qua jamdiu Celsum colui, majorem rationem habuerim quam virium mearum exiguitatis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.11)
Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 31:2)
illi quod praeturam intra stetit commendatio ex iniuria, huic quod consulatum adeptus est odium ex invidia oriebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장5)
ille positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pavescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장4)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
et rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장2)
nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
nono decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem, unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et vicesimo Asinius Pollio C. Catonem, non multum aetate antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION