라틴어 문장 검색

Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장36)
ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam.
(카이사르, 아프리카 전기 45:7)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
(카이사르, 내란기, 3권 62:5)
At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:9)
deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.
(카이사르, 내란기, 3권 108:3)
nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 38장4)
si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장8)
Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium5)
Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 3:1)
Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Trojano ducem Agamemnonem sequuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 3:1)
nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장4)
nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장10)
patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION