라틴어 문장 검색

nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:2)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:7)
Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:4)
Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.
(불가타 성경, 미카서, 4장13)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:9)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장174)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장6)
16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION