라틴어 문장 검색

perpetuo in orbem donec filum a contorsione admodum rigescat, dein impleatur aqua, et una cum aqua quiescat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:4)
Nam quoniam partes omnes quiescunt inter se, perinde est sive fluidae sint, sive aliquae earum rigescant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 68:4)
Aqua nostra, si Terra locaretur in orbe Saturne, rigesceret, si in orbe Mercurii in vapores statim abiret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:8)
sive Lunae illae se mutuò non contingant, sive liquescant & in annulum continuum formentur, sive denique annulus ille rigescat & inflexibilis reddatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 3:16)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
apposui senis te duce quinque pedes, nec me Maeonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum, forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ingenii vires comminuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 311)
extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권48)
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura et promit quassas comminuitque faces, stant calices;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권307)
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:15)
Altera, dum solito temptat plangore ferire pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:2)
bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 18:2)
At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:7)
cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis vultibus et laetis videre rigescere puppem vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION