라틴어 문장 검색

quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:8)
Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et perverse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:18)
Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
(불가타 성경, 호세아서, 7장8)
Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
(불가타 성경, 호세아서, 13장15)
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장17)
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장21)
Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장3)
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:13)
Aestas cererem feruida siccat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 27:1)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장54)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장112)
si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장76)
33 C). Ac tum quoque ut plenioribus cibis ut licebit ex media materia, sic tamen non nisi alvum corpusque siccantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장357)

SEARCH

MENU NAVIGATION