라틴어 문장 검색

Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:11)
Hocque rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus communicarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:13)
Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:21)
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
(불가타 성경, 집회서, 22장28)
Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장7)
Illud igitur perspiciendum est, quod, si idem tetragoni et parte altera longiores disponantur, ita ut alternatim sibi permixti sint, tanta in his est coniunctio, ut alias sibi in eisdem proportionibus communicent, discrepent autem differentiis, alias vero differentiis pares sint, proportionibus distent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:1)
Igitur quotiens unus atque idem terminus ita duobus circum se terminis communicat, ut ad unum dux sit, ad alium comes, haec proportionalitas continua vocatur, ut unus, duo, quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:14)
transmutabilia enim sunt ad invicem quae materiam unius naturae communicant.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:9)
Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 29:2)
Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 56:2)
Saserna colloquentem viderunt.
(카이사르, 아프리카 전기 57:3)
Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 57:4)
Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 19:2)
Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit.
(카이사르, 내란기, 1권 19:3)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION