라틴어 문장 검색

Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant, - haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 8:1)
M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 10:1)
In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 11:1)
Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 1:1)
Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 23:1)
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 5:1)
Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 3:1)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
Γυνη` κυεῖ δέκα μῆνασ. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:2)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 5:1)
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 9:1)
De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 1:1)
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION