라틴어 문장 검색

de materia compacta basi, ara in ea ex aere fabricata conlocatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장2)
supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque lanatis involutis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장3)
Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장24)
Planis transversis de, fg, hi distinguatur conus APQ in frusta & interea dum conus ABC, pressionem propagando, urget frustum conicum ulterius degf in superficie de, & hoc frustum urget frustum proximum fgih in superficie fg, & frustum illud urget frustum tertium, & sic deinceps in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:5)
Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION