라틴어 문장 검색

Si quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget in orbe et a cunctis est merito commendata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:15)
Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:2)
In primo quid sit amicitia, et quis eius fuerit ortus vel causa commendantes.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:16)
Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:45)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia?
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:16)
Petro commendavit Ecclesiam suam, Iohanni commisit dulcissimam matrem suam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:42)
Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:33)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)
Hiis donis ditans facturam, factor eandem Commendat Fronesi, monet hanc et precipit, addens Preceptis monitisque minas, ne tanta remisse Conseruet commissa sibi, sed caucius illam Conducat, meliore uia moderata meatum, Ne uel Saturni glaciali frigore tacta Senciat algorem nimium, uel Martis in estu Torreat, aut dulci pruritu lesa Dyones Langueat, aut lune fluitet torrentibus acta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:1)
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat Composito simplex, hebeti subtile, ligatque Federe complacito, carni diuina maritat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:2)
Astrorum doctrina suum componit in illo Hospicium, quo nulla magis sibi complacet aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:1)
Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:7)
huic vallium complacent nemorosa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION