라틴어 문장 검색

Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos servus viri consularis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 11:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)
Pluria qui dicat et compluria et compluriens non barbare dicere, sed Latine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 1:1)
Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur 'pluria' sive 'compluria,' nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 7:1)
Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 15:1)
Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 16:1)
Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 6:3)
Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 3:1)
Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 7:1)
Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 7:1)
quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit commermerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 3:2)
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:1)
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)
Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est , doctrinae inclutae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 3:1)
Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION