라틴어 문장 검색

Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palestinorum captivas opes et circumiectorum regum tributarias functiones australis reginae Sabaitis gazae cumula-erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:5)
Pallas, honorem sanguinea de strage parat, praedamque iacentem comportat gaudens ingentiaque acta recenset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권290)
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.11)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 190:1)
Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in rem opus erant comportabantur parabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 304:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)
aediles plebis commeatum eo conportarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:1)
intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges - templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus - posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 272:1)
Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 226:1)
unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 329:1)
ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 415:3)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION