라틴어 문장 검색

Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장3)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium183)
quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium184)
siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diversa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium194)
Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장116)
itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장117)
atque etiam, si per se mota est, conprimenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장6)
Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장64)
si firmus est stomachus et compressa alvus, ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장43)
ubi a superiore, comprimendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장107)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장11)
id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장59)
Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장18)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto tuam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION