라틴어 문장 검색

Quid ergo mirum, si ponamus idem esse aliquem, qui non est salvandus, a Deo salvari, et Deum salvare eum, nec tamen ideo recipiamus Deum posse salvare eum, sicut concedimus eum posse salvari a Deo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:1)
Sed et cum idem sit judicem punire istum, et istum puniri a judice, non tamen concedi oportet ut, si justum sit judicem punire istum, justum etiam sit justum puniri a judice, cum videlicet hoc nomen justum, sicut et possibile, in talibus significationem variet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:4)
Saepe itaque contigit ut secundum legis sanctionem judex debeat aliquem punire, qui tamen nequaquam pro meritis suis debeat ab eo puniri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:7)
ita etiam justum est illum puniri a judice eadem ratione, quamvis idem sit aliquem salvari a Deo et Deum salvare eum, mirandum non est, si cum hoc possibile est, illud nequaquam possibile esse concedatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:11)
Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
Etsi enim sine providentia fuisse non potuit, quia non oportuit, ipsamque providentiam rerum eventum consequi necesse sit, non tamen ideo res provisas concedi oportet non potuisse non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:2)
Ex eo profecto concedendum esset quod illud quoque quandoque scit, quandoque etiam non scit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:1)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Sicut ergo sol, cum ex calore ejus aliqua calefieri contingit, nulla hinc in ipso vel in calore ejus mutatio fit, quamvis res inde calefacta sit mutata:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:9)
Maxime vero Deus, qui ubique per substantiam esse conceditur, non habet quo moveatur localiter, cum ubique sit essentialiter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:18)
Unde aliquid creatum, vel quod non semper fuit concedi oportet Deum esse, cum videlicet constet hominem creaturam esse atque initium habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:15)
Secundum quam quidem unionem personae, cum Deus homo factus dicitur, aut aliud quam primitus fuerit esse conceditur, non hoc ex mutatione substantiae, sed unitate personae intelligendum, quia videlicet Deus hominem sibi in unam personam conjunxerit, et rem alterius naturae in hanc unionem sibi sociaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:3)
Nihil quippe nisi ex divinae dispositionis ordinatione contingere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:8)
Quae igitur casu, quantum ad nostram certitudinem fieri dicuntur, et non ex libero provenire arbitrio, quantum ad ipsum nec casu, nec sine libero contingunt arbitrio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:10)
Quod casu evenit, ita contingit, ut ex nulla institutione naturae praenoscere possemus quod futurum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION