라틴어 문장 검색

Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)
In dextra gerit illa tubam cornuque sinistram Donat et in cornu signat preludia belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:7)
Dum sic themonem gemmis et floribus axem Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris, Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:14)
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto Concentu, quem non cantus obtusio reddit Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:6)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
Aristotelicaeque auctoritatis tuba proclamat, quod:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:84)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in [0469D] divitum auribus clangunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:3)
Jam tuba terribili bellum clangore salutans Intonuit, cognati loquens praeludia belli, Mugitu simili similem signando tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:1)
Turci vero tubis et cornibus horrisonis ad terrendum ipsum Tankradum a muris fortiter intonant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:12)
Nec mora, per universam civitatem tumultus in populo catholico exoritur, arma ab omnibus capiuntur, et in ultionem sanguinis confratrum, in fraude mortificatorum, turres infringere, et Turcos illic inventos exstinguere festinant, tubis et ingenti clamore non modicam seditionem concitantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:3)
His ordinatis et constitutis, profecti sunt a Tarso Baldewinus et sui, conjunctis armis et viribus in tubis et cornibus et potentia magna regia via gradientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:13)
Hujus tam egregii et nominatissimi principis adventus fama, ut aures senatorum urbis penetrarat, [0449B] gaudium et jucunditas facta est in universis qui audierant, ac in tubis et omni genere musicorum tam majores quam minores in occursum ejus convenerunt omni honore et gaudio, sicut tantum decebat virum, urbi introducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:1)
Sed [0450B] Balduc et suis occurentibus in grandine sagittarum et tubarum stridore graviter repressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:6)
Sed cominus appropinquantibus Christianis, et visis capitibus Turcorum, exuviis quoque et caballis eorum recognitis, fragorem et tubarum sonitum compresserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION