라틴어 문장 검색

obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:14)
idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 14:2)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Quod ostendit vinculo quodam patientiae obligandos impetus belli.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:3)
Habet enim hedera vinciendi obligandi naturam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:4)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:2)
Concordia inter Regem Johannem et Barones pro concessione libertatum ecclesie et regni Anglie.
(Magna Carta 1:2)
Et nos nichil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur;
(Magna Carta 63:12)
Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales patentes domini Stephani Cantuariensis archiepiscopi, domini Henrici Dublinensis archiepiscopi, et episcoporum predictorum et magistri Pandulfi, super securitate ista et concessionibus prefatis.
(Magna Carta 64:3)
63. Quare volumus et firmiter precipimus quod Anglicana ecclesia libera sit et quod homines in regno nostro habeant et teneant omnes prefatas libertates, jura, et concessiones, bene et in pace, libere et quiete, plene et integre, sibi et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris, in omnibus rebus et locis, in perpetuum, sicut predictum est.
(Magna Carta 65:1)
Quam dum volt nimis adprobare veram Et sanas linit obligatque plantas Inceditque gradu laborioso, - Quantum cura potest et ars doloris!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX2)
quisquis es pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3871)
eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut celeritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achaemeniden.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60713)
dum memor ipse mei dum spiritus hos reget artus hic versus superioribus iungendus, ut sit sensus, tamdiu beneficiis tuis obligatus ero, quamdiu vixero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3361)

SEARCH

MENU NAVIGATION