라틴어 문장 검색

illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores sponte volant ultroque manus mucrone furenti ducitur et siccum gladium vagina recusat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:134)
res avidi concire novas odioque furentes pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:129)
est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis invidiae mensura capit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:28)
Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:1)
conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장10)
saevum id malique moris etiam furentibus visum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장11)
vel si vilis ipsi salus, cur filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et omnis humani iuris violatores haberet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장3)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장8)
adeo furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장3)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce, sibi quisque auctor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장1)
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION