라틴어 문장 검색

Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장1)
cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장41)
tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장9)
conclavibus autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eo facilius extergeantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장15)
et primum conclavibus, quae plano pede fuerint, in imo pavimento alte circiter pedibus tribus pro harenato testa trullissetur et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne vitientur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장3)
sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior, quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장4)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
Itaque cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum, permanet sine vitiis suo colore;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장4)
hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 211)
nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION