라틴어 문장 검색

Quapropter [0389B] de labore et miseriis, de firmata fide, de robustorum principum caeterorumque hominum conspiratione bona in amore Christi quomodo scilicet relinquerint patriam, cognatos, uxores, filios, filiasque, urbes, castella, agros, regna et omnem hujus mundi dulcedinem, certa pro incertis, et in nomine Jesu exsilia quaesierint, quomodo in manu forti et exercitu robusto iter Hierosolymam fecerint, et mille millies Turcorum Sarracenorumque legiones audaci assultu triumphantes occiderint, quomodo introitum et accessum sacri sepulcri Domini nostri Jesu Christi patefecerint, census et tributa peregrinorum, huc intrare cupientium, ex toto remiserint, pro viribus nostris exiguis, puerili et incauto stylo [0389C] scribere praesumpsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:4)
Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:13)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Ex hoc denique principes plurimis usi sunt consiliis, quid agerent vel insisterent, qualiter lacus his interdicatur, et inclusis exitus et introitus ultra navigio negetur, dicentes non aliter suos assultus vel laborem posse perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:2)
Cuno etiam de Monte acuto, Henricus de Ascha, fraterque ejus Godefridus, milites semper hostibus infestissimi, ad prohibendum Turcis introitum et egressum pariter [0461B] consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:4)
ut sic auferrent, locata machina, [0475C] introitum et exitum ab urbe commeantibus, et escas inferentibus, et insidias per eumdem pontem Christianis molientibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:2)
Altero vero die Corbahan, ex sententia suorum, exercitum suum copiosum sic in multis millibus in gyro civitatis ad obsidionem omnium portarum divisit, ut ex omni parte inclusis peregrinis nec a dextris, nec a sinistris ullus introitus pateret, aut exitus aliquis daretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:6)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
Quod dum inter se frequenti et secreto conventu aptarent, quidam ex eis, Enxhu nomine, fidem puram intimo corde et mente erga Baldewinum servans, fraudis adinventores et consentaneos sibi ex ordine aperuit, ideoque se suosque et civitatis introitus nocte et die ab illorum traditione necesse esse tueri, ne improvisos et incautos Turcorum vires et insidiae reperire possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:4)
Nam urbis introitum peregrinis negavit omni armorum defensione et militum virtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:9)
Postremi vero et in fuga tardiores, videntes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum januis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos olivarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere vel liberari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:5)
Patriarcha vero vinculo privatae dilectionis fratri Mauritio S. Romanae Ecclesiae legato innodatus, ita ut simul affluenter de bonis terrae epulantes, in suo conclavi oblationem sancti sepulcri pro velle dividerent, prorsus audire Baldewinum regem parvipendit, spem et fiduciam in promissis cardinalis apostolici pretio corrupti habens et in eo quod levi precatu aurique munere, regem corrumpere potuit et placare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:1)
Ubi mulieres nobilissimas et matronas egregias, tam Gallorum quam Longobardorum crudeliter aggressi, impie raptas et vinculatas tenuerunt, in barbaras nationes et ignotam linguam, supra mille transmittentes, ac si pecora muta depraedati essent, et perpetuo exsilio in terram [0616A] Corrozan quasi in carcere et conclavi eas constituentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:2)
Hoc audito, quotquot erant equites in urbe Japhet et pedites, ex subita admonitione Rotgeri a porta urbis accincti armis processerunt obviam, appropinquantes hosti, ut moenia et urbis introitum inimicis omni armorum genere et virtute [0660B] prohiberent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION