라틴어 문장 검색

qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 41:2)
' qui, nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxima nocte corruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:4)
Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:5)
quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:3)
non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:1)
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:5)
Angusto in aditu taurus luctans cornibus Cum vix intrare posset ad praesepia, Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Taurus et vitulus.1)
Ut qui Threicii quondam praesepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:2)
Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia vidi visaque deieci dominumque ipsosque peremi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:15)
sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona, quae verum docuere Deum, praesepia, pannos, matris adoratum gremium face sideris ardens:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3216)
sed cum fideli spiritu concurrat ad praesepia pagana gens et quadrupes, sapiatque quod brutum fuit, negat patrum prosapia perosa praesentem Deum:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias23)
hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
dum apparatur, virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 591)
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 189)
qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION