라틴어 문장 검색

Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:3)
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus, Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa Declinare uia, que paucis peruia multis Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:6)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Si terre uicium, scelus orbis, crimina mundi Ad meritum pensans, uellem persoluere penas, Aut iterum terras uelarem fluctibus, undis Vestirem montes iterum, totumque periret Diluuio genus humanum, nec fluctibus ullum Exciperet uite meritum, nec uiueret alter Deucalion alterque Noe concluderet archam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:4)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)
Vt melius concludat opus Concordia, uirgo Que nobis numeri doctrinam spondet et illa Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum, Assistunt operi cepto firmantque duorum Connubium, numerisque ligant et federe certo Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:5)
Euo concludit animus, dum dispare ritu Pugnant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:17)
Hec docet argutum Martem racionis inire, Aduerse parti concludere, frangere uires Oppositas partemque suam racione tueri, Vestigare uiam ueri falsumque fugare, Scismaticos logice falsosque retundere fratres Et pseudologicos et denudare sophistas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:2)
Succincte docet illa loqui sensusque profundos Sub sermone breui concludere, claudere multa Sub paucis nec diffuso sermone uagari, Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo Facundus, multi fecundus pondere sensus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:3)
Illa uirum docet in spacium concludere terram, Aera metiri, mare sistere, claudere celum Finibus et teretem mundi describere formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:4)
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)
Si forti fortem clauoque retundere clauum Vellemus, numquid uni concludere posset E nostris unus, primo quem fouit ab euo Thesiphone, quem lacte suo potauit Herinis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION