라틴어 문장 검색

Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장131)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장2)
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장18)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장48)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
17. Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장1)
Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장2)
Omne etiam ferum animal domestico levius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장41)
firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION