라틴어 문장 검색

Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:3)
Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:2)
depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장3)
quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장10)
et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장10)
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장16)
nam discessu Romanorum ac vacui externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장4)
delectus est M. Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장8)
sine milite incedere, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam, quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장3)
Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores inritaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장1)
Inter quae Severus Caecina censuit ne quem magistratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장1)
nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장8)
sic quoque erumpere aemulationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장7)
Trio aemulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장7)
et quoties concordes agunt, spernitur Parthus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION