라틴어 문장 검색

"testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:5)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:1)
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:5)
argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos fumantibus aris, aurigeris divom placantes numina tauris, sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, vidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iovis ut pulsu penetrabat ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:5)
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:7)
ita in coelis ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores ascendere debent à Sole (uti jam dictum est) & superiora vel rectâ petere, si corpus fumans quiescit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:15)
nimirum in vicinia Solis & juxta corpus fumans.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:18)
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:9)
Et iam non loquebatur Menelaus cum |Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:8)
Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:7)
Carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:19)
quid referam Baias, praetextaque litora velis, et quae de calido sulpure fumat aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:171)
Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic, ubi discretas insula rumpit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권129)
aeriferae comitum concrepuere manus, ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권488)

SEARCH

MENU NAVIGATION