라틴어 문장 검색

Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 8:1)
Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:3)
"Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:36)
Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:3)
Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:6)
Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:4)
Quapropter videt caritas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem11)
Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 3:1)
Concurrite omnes augures, haruspices!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:9)
concursus est populi factus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:1)
Evenit ut in eius persona tres tituli diversi, quibus regnum sibi vendicare posset, concurrerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:18)
Tandem vero incidit in quendam in quo omnia quae requiri videbantur concurrebant ad ducem Eboraci repraesentandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:5)
Minime vero dubitare quin fines extreme occidentales et orientales Angliae in tam iusta caussa concursuri sint, quidquie universa ista (si quis recte rem intelligeret) pro regis servitio et bono facerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION