라틴어 문장 검색

Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)
Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:17)
sed demoratus in montanis, plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis ad caelestia uocaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:10)
Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:7)
Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Laestingaei, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:3)
quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, dic, inquit ei quem primum sententiam rogabat, quid censes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 344:1)
si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 13)
sed nimis longum loquor, diu me estis demorati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 261)
atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 28)
Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 459)
eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius conservom Sangarinum Syrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 138)
atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 151)
ita efficitur, uti, quod demorentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam circumitionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장26)
demoror avstros id est vos demoror quo minus ventis utamini.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4812)

SEARCH

MENU NAVIGATION