라틴어 문장 검색

Saltem particula quam vim habeat et quam originem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 1:1)
SALTEM particula quam haberet principem significationem, quaeque vocis istius origo esset, quaerebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 2:1)
ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 20:2)
Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 1:1)
In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero - cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea super eadem particula ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 3:1)
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:1)
' Ve' particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 6:2)
'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 7:2)
cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 8:3)
Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 1:1)
QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 2:1)
In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 5:1)
Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 6:1)
Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 11:1)
Tertius, ut inferioris conditionis homines qui Richardo adhaeserant (ne forte novis motibus materiam praeberet) remissionem generalem, qualis in fine comitiorum a rege emanare solet, consequerentur, haud immemor quantum regi periculi immineat a subditis suis, cum maxima pars eorum sibi conscia sit periculum sibi imminere a rege.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION