라틴어 문장 검색

tum concitus ense Pelorum transigit adverso, femorum qua fine volutus duplex semifero conectitur ilibus anguis, atque uno ternas animas interficit ictu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia53)
illa ubi caeruleo vestes conexuit angue nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae ingentem piceo succendit gurgite pinum pigraque veloces per Tartara concutit alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:55)
Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:3)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur onere fructuum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:1)
Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella praecepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemuscum ridica;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:4)
Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 15:3)
hi sunt de qualibet arbore brevi spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:2)
Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:4)
Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:4)
easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:3)
sed Tiberius demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta erat, praefeceratque Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장4)
nam triennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장2)
Publium Dolabellam socium delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem perditum ibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장3)
conectebantur ut conscii et adulteri eius Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION