라틴어 문장 검색

nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unuset comes alter, uti ne solus rusve peregreexirem, plures calones atque caballipascendi, ducenda petorrita.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장41)
Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 10:3)
ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
quo cum bene semina aquarum multa modis multis convenere undique adaucta, confertae nubes umorem mittere certant dupliciter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:5)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
classis enim dicta est ἀπο` τῶν κάλων, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et καλοπόδια.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3921)
calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 12)
conferto coniuncto;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3691)
aestiva autem sunt loca umbrosa, quibus per aestatem pecora vitant solis calo- rem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4722)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:6)
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:5)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
est enim confertus voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:2)
sambucam citius caloni aptaveris alto.
(페르시우스, 풍자, satire 545)

SEARCH

MENU NAVIGATION