라틴어 문장 검색

ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:7)
Tunc et aves tutae movere per aera pennas, et lepus impavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:2)
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
illa recentem suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae credulitatis inest;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3172)
' O ingentem confidentiam!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 320)
tum quae eius confidentia est!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 173)
famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 17:1)
quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate stultitia erubescamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:5)
nec fuerit causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, dolore ferundo infirmitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 162:1)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:4)
Quod istic credulitatis tuae damnum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:4)
" Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:2)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Plurimum mali credulitas facit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION