라틴어 문장 검색

genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
"Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:140)
sedantur gemitus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:184)
equites illinc poscentia cursum ora reluctantur pressis sedare lupatis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:207)
Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:1)
pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata oculorum sedant dolorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:3)
dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:3)
educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장16)
an, cum Tiberius post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum delectus plura per scelera rem publicam conflictavisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장6)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장4)
Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장1)
qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:2)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION