라틴어 문장 검색

sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:2)
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:1)
Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:3)
quae ut uno consensu iuncta sit et continens, quod video placuisse physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse dixerunt, quid habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:4)
illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 118:4)
Atque ut in haruspicina fecimus, sic videamus, clarissumarum sortium quae tradatur inventio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 126:6)
quae ut uno consensu iuncta sit et continens, quod video placuisse physicis, eisque maxime, qui omne quod esset, unum esse dixerunt, quid habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:4)
illud erat philosophi potius, totius auguri primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 118:4)
atque ut in haruspicina fecimus, sic videamus, clarissimarum sortium quae tradatur inventio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:5)
quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inventio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:4)
Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:3)
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:1)
Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:2)
Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION