라틴어 문장 검색

Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장1)
Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장1)
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장1)
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 51장1)
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장8)
Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장6)
Et alumen scissile et . . . in foramen coniectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장37)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:3)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:2)
et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:3)
dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:3)
culmine deiectum vitae Fortuna priori reddidit, insano iam satiata ioco.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:2)
frons laeta parum, non tristior aequo, non deiecta malis, mixta sed nobilis ira:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:141)

SEARCH

MENU NAVIGATION