라틴어 문장 검색

His etenim rebus coniungit gratia caros.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:3)
Unde dictum est, "Quos Deus coniunxit, homo non separaret."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 98:8)
Luna enim in coniunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus numquam longe distet a sole et Venus habeat movere humorem seminalem, luna quando soli coniungitur, acquirit Veneris virtutem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:14)
Unde ait sponsus (sponsus autem animae Dei Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur):
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:1)
Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo, cognoscamus eum ut possumus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:5)
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:14)
cum fide quae imprimis necessaria est, conjungenda ad verum sacrificium bona opera:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 1:2)
eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:9)
Decurso autem periculo, nihil obest si molliores cogitationes validioribus copulentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:3)
An non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit, et ejusdem matris nobis generatio copulavit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:13)
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in Parthenium mare, Gnaeus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 10:1)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 3:1)
Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION