라틴어 문장 검색

Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:12)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
Nec de lege conqueror, sed doleo, cur meruerimus hanc legem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:4)
quod si inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolvi conquereretur, sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:9)
tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam seculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:4)
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 44:2)
Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam velle in Italiam pervenire quam quod optato potiretur Tibridis alveo, quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 4:1)
et cum redierimus, vel si remanserimus a peregrinatione nostra, super hiis conquerentibus plenam justiciam statim exhibebimus.
(Magna Carta 55:2)
1 Conqueritur de bello ipso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권2)
Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires, Conquerimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:45)
Pereuntia tempora fati Conqueror:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:12)
336 Conqueritur poeta de funesto Romae bello, deque amissa per pugnam Pharsalicam libertate Romana.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권12)
620 Conqueritur, facinore viso, Cornelia fugiente navi sua.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권31)
multi enim quaerunt, cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1335)
inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 37911)

SEARCH

MENU NAVIGATION