라틴어 문장 검색

si quis vero laeserit, Multandum simili iure fabella admonet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.2)
hunc autem qui libertos morte multaret, cum relegante numerari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:2)
Utque procul medio iuvenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:2)
hic murus aeneus esto, nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 135)
lex aperte est ut qui murum ascenderit morte multetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:3)
Manlius virtutem filii morte multavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 227:1)
In coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 207:2)
idcirco adhibuit et consciam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.35)
Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
(세네카, 메데아 4:28)
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus, multatus tibi consul agat, qui milia fundens Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem, concretum gerat ipse caput, longe altera nostri gratia iudicii est:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:2)
Et cum dicerent, Pax et securitas, extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:9)
agri parte multatis in centum annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:2)
quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 346:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION